Collective Effort Press

925

  • project-925-09
  • project-925-02
  • project-925-18
  • project-925-14
  • project-925-12
  • project-925-10
  • project-925-poet-reading-april-1980

Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova Plurima gyrabant gymbolitare vabo; Et Borogovorum mimzebant undique formae, Momiferique omnes exgrabuere Rathi. “Cave, Gaberbocchum moneo tibi, nate, cavendum! (Unguibus ille rapit. Dentibus ille necat.) Et fuge Jubbubum, quo non infestior ales, Et Bandersnatcham, quae fremit usque, cave.” Ille autem gladium vorpalem cepit, et hostem Manxonium longa sedulitate petit; Tum sub tumtummi requiescens arboris umbra Stabat tranquillus, multa animo meditans. Dum requiescebat meditans uffishia, monstrum Praesens ecce! oculis cui fera flamma micat, Ipse Gaberbocchus dumeta per horrida sifflans Ibat, et horrendum burbuliabat iens! Ter, quater, atque iterum cito vorpalissimus ensis Snicsnaccans penitus viscera dissecuit. Exanimum corpus linquens caput abstulit heros Quocum galumphat multa, domumque redit. “Tune Gaberbocchum potuisti, nate, necare? Bemiscens puer! ad brachia nostra veni. Oh! frabiusce dies! iterumque caloque calaque Laetus eo” ut chortlet chortla superba senex. Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova Plurima gyrabant gymbolitare vabo; Et Borogovorum mimzebant undique formae, Momiferique omnes exgrabuere Rathi.

© 2014 Collective Effort Press.
Top